Charter Document - 06760038

Charter Document - 06760038


Charter Number: 06760038
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Settlement
Date: 1163 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Dunitune debui dominis meis canonicis Herefordie vi libras argenti et preterea de annuo redditu decem solidos et quatuor ladas de frumento et xii denarios pro minutis decimis de dominico meo et xiii denarios in anniversario patris mei quos multis annuis terminis statutis non solvi Et pro hiis omnibus michi et heredibus meis in perpetuum remittendis ego Walterus de Dunitune et Robertus gener meus et liberi ipsius Roberti qui sunt heredes mei concessimus prelibatis dominis meis Herefordie canonicis inperpetuum habendas liberas et quietas quinque virgatas terre de terra mea in Dunitune quarum unam tenuit Willelmus clericus de Marcleie et aliam Willelmus de Gloucestrie et Galfridus filius Bunnii et Willelmus Blunde et terciam Walterus Blunde et Emma vidua de Hadfeld quartam Nicholaus et Siward et Ernaldus quintam Alanus de Lameleye Totum vero residuum terre mee do Dunitune preter decimacionem garbarum quam sepe dicti domini mei canonici Herefordie ab antiquo receperunt ego et heredes mei tenebimus libere et quiete ab omni servicio salvo regali servicio pro uno cereo de una libra facto singulis annis in vigilia beati Athelberti ecclesie beate Marie et sancti Athelberti reddendo Quando vero hanc convencionem feci in presencia dominorum meorum canonicorum Herefordie et preterea in comitatu Herefordie dederunt michi prenominati domini mei canonici quatuor summas bladi et quinque marcas argenti et dimidiam et Roberto genero meo unam marcam argenti Et quia volo quod ex parte mea et ex parte heredum meorum firma sit et stabilis prelibata concessio quinque virgatarum terre quam feci dominis meis canonicis Herefordie in audiencia multorum prudentum nostrorum juramento solemniter prestito sepe dictam concessionem meam presenti carte mea et sigilli mei apposicione confirmare curavi Hiis testibus Radulfo archidiacono Herefordie Henrico thesaurario Londinensi Willelmo camerario et Willelmo vicecomite Herefordie et Roberto de Furches et toto comitatu Herefordie