Charter Document - 06760037
| Charter Number: | 06760037 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1162 - 1163 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie Willelmo filio Alani et vicecomiti et omnibus ministris suis de Salopescira salutem Precipio quod Gilbertus episcopus Herefordensis habeat mercatum suum in manerio suo de Lideberia sicut Robertus episcopus Herefordensis et alii episcopi melius ilium habuerunt tempore regis Henrici avi mei et volo et firmiter precipio quod omnes ad ipsum mercatum venientes et inde redeuntes habeant meam firmam pacem et prohibeo ne aliquis eis injuriam faciat neque disturbet super foris facturam meam Teste Thoma Cantuariensi apud Gloecestriam
