Charter Document - 06760036

Charter Document - 06760036


Charter Number: 06760036
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie [] justiciariis et vicecomitibus et baronibus et forestariis et omnibus fidelibus suis de Herefordscire et Gloecesterscire salutem Sciatis me dedisse et in perpetuam elemosinam concessisse ecclesie Herefordensi et Gilberto episcopo et omnibus successoribus suis omnia essarta sua sub Malverna unde idem Gilbertus episcopus saisitus fuit die qua primo coronatus fui apud Westmonasterium et quicquid poterit idem episcopus assartare in foresta de Dene super Wayam fluvium sicut Willelmus de Bello Campo ei monstravit et eum inde precepto meo saisivit Et volo et firmiter precipio quod ecclesia Herefordensis et Gilbertus episcopus et omnes successores sui habeant et teneant in perpetua elemosina omnia hec predicta in pace et libere et honorifice solute et quieta de essartis et omnibus serviciis et consuetudinibus Testibus Roberto Lincolniensi Alfredo Wigorniensi episcopo Theobaldo Cantuariensi et Roberto de Lucy et Willelmo de Bello Campo apud Wigorniam