Charter Document - 06760032
| Charter Number: | 06760032 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Normanie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus hominibus suis Anglie et Walie salutem Sciatis me concessisse et carta mea confirmasse ecclesie sancte Petri et abbati et monachis Gloecestrie omnes donaciones et elemosinas quas Bernardus de Novo Marcato avus Henrici de Herefordie et comes Rogerus frater ejus assensu Walteri fratris eorum eis racionabiliter dederunt et concesserunt scilicet ecclesiam de Coura cum omnibus pertinenciis suis et unam hidam que vocatur Beche Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et monachi habeant et teneant hec omnia predicta bene et integre et honorifice et plenaria cum omnibus pertinenciis suis sicut carta Henrici regis avi mei et carta Henrici de Herefordie testatur hiis testibus Rotrodo Ebroicensi Philippo Baiocensi episcopo Roberto de Dunstanvilla apud Rothomagum
