Charter Document - 06760029
| Charter Number: | 06760029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1150 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] Rodbertus de Candos salutem Sciatis quod controversia habita fuerat antiquitus inter canonicos Herefordie et antecessores meos de quadam terra que Wariduna nominatur que est inter Walintonam et Mortonam Ego autem hanc controversiam terminare volens predictam terram cum decimis suis ecclesie sancte Marie de Herfordie in perpetuam elemosinam quietam reddidi pro anima mea et pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum ad augmentum illius prebende quam David canonicus tenuit in Mortona recognoscens illam esse terram sancte Marie de Herefordie Pro recompensacione vero decime predicte terre et dimidie acre que illi interjacebat quas aliquandiu habuerat ecclesia de Walintona dedi de dominio meo iiij acras terre ij Malreberge j in Walchurna et j sub crofta Ronu vetuli consenciente et confirmante domino Gilleberto tunc Herefordensi episcopo et toto ejus capitulo et persona videlicet Hugone de Candos qui tunc predictam ecclesiam de Walintone in prebenda tenebat Hiis testibus Radulfo Herefordensis ecclesie decano Raginaldo cantore Petro archidiacono Ivone thesaurario magistro Radulpho magistro Willelmo de Saresbiria magistro David Waltero capellano et Herberto clerico clericis ipsius Roberti de Candos Rogero de Candos fratre Roberti de Candos Symone de Candos Hugone forestario Willelmo filio Urricii et Rogero fratre ejus Rogero de Curney Willelmo fratre Urricii Ricardo Talebot Philippo Alis Radulpho filio Bernardi de Maurthuna Et de hallimot de Walintona Ronu vetulo et Stephano filio ejus Hugone de Walintona Ronu juvene Roberto filio Tingod Nicholao filio Sadoch Valeatis
