Charter Document - 06760028

Charter Document - 06760028


Charter Number: 06760028
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1143 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint presentes et futuri quia ego Osbertus Theobaldi filius pro Deo et salute anime mee et animarum patris mei et matris mee dedi monachis Malvernensibus et perpetuo habendas concessi terras et domos meas Herefordie existentes quas michi pater meus et mater mea jure hereditario possidendas dederunt videlicet medietatem terre illius et domorum in quibus pater meus et mater mea in ultimo vite sue manserunt et totam terram meam que est inter domum domini Gilleberti cantoris et domum Ravensweardi cum domibus in ipsa terra existentibus Volo autem et statuo ut frater meus Hugo et heredes sui libere teneant de predictis monachis medietatem terre et domorum in quibus patrem meum et matrem meam mansisse predixi reddendo eisdem monachis singulis annis dimidiam marcam argenti Similiter Rodbertus sororius meus libere teneat de eis alteram terram meam existentem inter domum Gilleberti cantoris et domum Ravensweardi reddendo eis unoquoque anno xl denarios Hujus donacionis et concessionis sunt testes Gillebertus cantor Rannulfus filius Erchemori Hugo de Norhamton Orgarius canonicus Thomas canonicus magister Eustachius Rannulfus canonicus Osbertus canonicus laici Herbertus filius Fulchonis Herbandus frater ejus Edricus monetarius Rodbertus filius Walteri Osbertus filius Walteri Jwanus et Radulfus filius ejus servi Turgrim filius Wihericius filius Kauens Osbertus filius Simeri Gilwinus de Gloecestrie Hubertus de Acla