Charter Document - 06760027

Charter Document - 06760027


Charter Number: 06760027
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes et futuri quod ego Osbertus filius Hugonis peticione Ricardi minoris de Landa concedo et presenti scripto et sigillo meo confirmo capitulo sancte Marie et sancti Ethelberti de Herofordie inperpetuum elemosinam xxvii acras cum una mansura sub vivario in Whilai quas predictus Ricardus donavit illi capitulo pro anima patris mei et pro anima patris mei et pro animabus antecessorum nostrorum et pro redempcione peccatorum nostrorum libere solide et quiete tenendas sicut elemosinam ita quod ipse Ricardus suscepit in curia mea et coram me in se et in heredes suos onus faciendi regium servicium et meum de predicta terra Ex his acre octo simul sunt juxta pontem Bruncherel et vii simul in Ebroc et vi desuper Longe et alie vi in bruaria juxta Ebroc Hujus mee confirmacionis testes sunt Frethericus capellanus Osbertus de Eia magister Godefridus Rogerus clericus de Bury Radulphus de Lingen F de Cura F de Wlferefle Willelmus de Muleft Alexander de Remeisun Willelmus de Broc Willelmus de While Ricardus de Hidefle Robertus de Clifton Jordanus de Saie et multi alli