Charter Document - 06760026

Charter Document - 06760026


Charter Number: 06760026
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus comes Herefordie hominibus suis Francis Anglicis et Gallensibus salutem Brevis et incerta vite condicio nos satis admonet ut dum virimus et quicquid possumus nobis in futurum provideamus Stultum est enim carni cito moriture totum impendere et anime in eternum mansure nichil aut modicum exhibere Habituri sumus quippe heredes post nos qui in bonis nostris desideriis suis et voluptati deservient que vero animas nostras sors exceperit aut quod nobis apud Deum repositum sit non attendent Ideo ob reverenciam Dei et domini nostri Jesu Christi et perpetue virginis matris ejus Marie et advocati nostri sancti Ethelberti martiris Herefordensem ecclesiam in qua sedes episcopalis posita et ampliare et honorare disposui concedendo ei in prebendam capellam sancti Martini que in castello Herefordensi sita est ut episcopus Herefordensis eam tanquam ecclesie sue capellam perpetuam amodo in prebendam cui voluerit donet cum omnibus pertinentibus ad eandem ferie eciam quatuor dierum quam episcopus habebat alios quatuor dies ferie cum omni integritate et plenitudine eorum que ad justiciam pertinent ferie in prebendam concedo In villa eciam de Hundretone totum episcopo boscum ville illius a superiori via usque ad Wayam essartare concedo Hayas eciam de Ros quas ante tempus meum amiserat cum omni plenitudine et dominio venacionis et aliarum rerum ecclesie ipsi restituo Ecclesiam eciam de Mortone quam Willelmus Parvus tenet cum omnibus ad eam pertinentibus et ecclesiam de Watduna et virgata terre quam idem Willelmus pro x solidos annuatim tenet in prebendam Herefordensis ecclesie salvo michi x solidos redditus concedo eciam domum et mansuram que fuit Edgari canonici et totam terram quam episcopus de Roberto de Chandoys in civitate Herefordie recepit ipsi et ecclesie ejus in perpetuum habere concedo et ut michi per merita sancte virginis matris Dei misericordie sinus aperiatur cum michi in die Domini merita non sufficiant ecclesiam ejus una largicione honoro et amplifico et in villa ejus que dicitur Ledebury a die passionis Petri et Pauli usque ad octavas eorum continuam octo dierum feriam cum omni justicia ad feriam pertinente concedo Hec vero omnia que si ad debita respiciam pauca sunt Deo et Herefordensi ecclesie per manum domini Gilberti ejusdem ecclesie episcopi donavi et concessi Hiis testibus Gilberto Herefordensi episcopo Willelmo de Casno Radulpho ejusdem ecclesie decano Petro archidiacono Gilberto cantore magistro Ranulpho magistro Hugone de Clifford Radulpho de Lydbury Reginaldo thesaurario Hugone Foliot magistro Ricardo et fratre ejus Osberto totoque capitulo Hugone forestario Roberto de Chandoye Ranulpho de Baskvyle et Roberto Waltero de Bello Campo Radulpho de Hankville Ranulpho Avenello Roberto Muchegros Alano filio Mayen Radulpho de Scotot Mauricio et aliis