Charter Document - 06760022

Charter Document - 06760022


Charter Number: 06760022
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1145 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Roberto Herefordensi episcopo ejusdemque ecclesie canonicis salutem et apostolicam benediccionem Quemadmodum ea que a nobis statuuntur firma volumus et illibata persistere ita nihilominus que a fratribus nostris episcopis et ecclesiarum Dei rectoribus pro bono pacis et ecclesiarum salute racionabiliter statuta esse noscuntur in sua volumus firmitate manere et sedis apostolice robore communire Sentenciam itaque de controversia que inter ecclesiam vestram et Cestrensem ecclesiam super terminis parochialibus agebatur sicut a venerabili tunc nostro Imaro Tusculano episcopo tunc apostolice sedis legato in quem ab utriusque ecclesie episcopo et clericis super hoc compromissum est canonice data est et rescripti ejus pagina firmata auctoritate apostolica confirmamus Si quis autem hanc nostre confirmacionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonitus si non satisfaccione congrua emendaverit potestatis honorisve sui dignitate careat atque indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat Datum Sutrii x kalendas Maii