Charter Document - 06760012
| Charter Number: | 06760012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1132 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnacione Domini MCXXXII regnante rege Henrico et presidente Herefordensi ecclesie episcopo Roberto secundo facta est hec convencio inter canonicos matris ecclesie et Petrum de Herefort scilicet quod canonici dederunt ei et heredibus suis in feudo firma terram de Bramtona quam Ongarus ea die tenebat reddendo canonicis xxti solidos per annum x solidos in die Letare Jerusalem et x in festo sancti Johannis Baptiste Dederunt eciam ei et heredibus suis in feufirma duos homines suos Bernardum scilicet et Rauechetel cum terris suis quorum alter scilicet Ranechetel pro servicio suo et terra reddit xv solidos per annum alter vero liberum servicium facit in comitatu cum proprio sumptu extra vero cum sumptu canonicorum Ut autem Petrus hos habet in potestate sua addidit v solidos predictis xv ut sint xx quorum x reddit Petrus in solemnitate sancti Michaelis et x in festo sancte Marie candelaria eo pacto quod Petrus neque in servicio neque in censu eis aliquod accrescat Servicium vero eorum quod predictum est in manu canonicorum est ita quod canonici sum monebunt Petrum et Petrus illos Si vero foris fecerint in servicio canonicorum Petrus emendam faciet in capitulo et ipsi Petro in curia sua Relevaciones autem suas post mortem eorum Petrus habiturus est Et pro hoc dono et concessu dedit Petrus canonicis v marcas argenti Ongaro vero decem Et hec omnia facta sunt presente Roberto de Betuna Herefordensi episcopo et annuente et testificante et modo sunt testes abbas Godfridus de Winchelcumba et Osbertus prior de Bromfeld et Willelmus de Lantonia et de laicis Robertus de Dunitune et Ricardus filius Hilberti et Mauricius filius Hugonis grammaticus et Petrus Puher et Bernardus de Preuntome
