Charter Document - 06760011

Charter Document - 06760011


Charter Number: 06760011
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1131 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis clero et populo Herefordensi salutem et apostolicam benediccionem Sepe pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum ceterum venerabilis pater noster Robertus episcopus vester tam honeste tam religiose in sancta Dei ecclesia noscitur conversatus ut persona ejus non solum apud vicinas sed eciam longe positas naciones in magno honore atque reverencia habeatur cujus rei gracia ipsum ad sedem apostolicam venientem debita benignitate suscepimus eumque apud nos honorifice habitum atque tractatum ad vos cum gracia sancte Romane ecclesie et litterarum nostrarum secucione remisimus Universitatem ergo vestram hortamur in Domino et attencius commonemus quatinus ipsum tanquam patrem vestrum filialis devocionis intuitu honoretis et debita obediencia ejus salubribus monitis pareatis porro nos quorum precipue interest quieti et utilitati sancte Dei ecclesie salubriter providere libertatem ab illustri filio Mereduth Anglorum rege Herefordensi ecclesie pia devocione concessam auctoritate apostolica confirmamus et ratam et inconcussam futuris temporibus manere decernimus ut videlicet in omnibus que ad eandem pertinent et precipue in nemore de Malvernia et aliis nemoribus suis plenam potestatem idem frater noster obtineat ejusque successores hanc ipsam perpetuo jure sine aliqua contrarietate ad honorem Dei et ecclesie Herefordensis exerceant agite igitur dilecti in Domino et eidem fratri nostro tam in bonis ecclesie recuperandis quam in ceteris que ad salutem animarum et corporum pertinent ita efficaciter assistatis ut ipse pro talenti sibi crediti dispensacione possit in Domini gaudium introire et vos pro devocione et humilitate sibi exhibita una cum eo eterne vita premia consequi mereamini Datum Pisis xiij kalendas Januarii