Charter Document - 06750009

Charter Document - 06750009


Charter Number: 06750009
Cartulary Title: The Correspondence, Inventories, Account Rolls, and Law Proceedings, of the Priory of Coldingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Absolution
Date: 1326
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gaucelinus miseracione divina sanctorum Marcellini et Petri presbyteri cardinalis discreto viro priori ecclesie Dunelmensis in regno Anglie existentis salutem in Domino Ex parte fratris Ade prioris prioratus de Coldingham ordinis sancti Benedicti sancti Andree dioeceseos et sex monachorum presbyterorum Anglicorum in eodem prioratu degencium nobis oblata peticio continebat quod licet totum regnum suum scilicet regnum Scotie generali sit suppositum ecclesiastico interdicto ipsi tamen propter metum qui cadere potest in constantem virum et compulsi ac pro eo quod oportuisset eos exire dictum regnum bonis eorum fisco applicatis et prioratu et tenementis ejus ruinis et destructioni expositis in ipso prioratu publice non tamen in contemptum clavium divina officia celebrarunt super quibus fecerunt humiliter supplicari eis per sedem apostolicam misericorditer provideri nos igitur auctoritate domini Pape tibi committimus ut ipsos absolvas Data Avinion Kal Oct Johannis pape xxij anno x