Charter Document - 06750005
Charter Number: | 06750005 |
---|---|
Cartulary Title: | The Correspondence, Inventories, Account Rolls, and Law Proceedings, of the Priory of Coldingham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1313 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register II (f34r) |
Charter:
Hoc scriptum cyrographatum testatur quod cum Galfridus prior Dunelmensis et Willielmus de Gretham prior de Coldingham concessissent et dimisissent Waltero de Goswik burgensi Berewici super Twedam omnia tenementa terras redditus et molendina ac quedam alia que habuerunt in Coldinghamschir et regno Scocie tenenda ad terminum duorum annorum prout in quodam scripto cyrographato inter eos confecto continetur postea die sabbati proxime ante festum sancti Martini in hyeme anno Domini MCCCXIII apud Berewicum super Twedam ita convenit inter predictum Walterum ex parte una et Willielmum de Gretham priorem de Coldingham ex parte altera videlicet quod predictus Walterus concessit et reddidit predicto Priori de Coldingham omnes terras redditus et possessiones tam tenementa quam alia quecumque sibi per Priorem Dunolmensem et ipsum Priorem de Coldingham prius dimissa exceptis omnibus pasturis sibi di missis quas sibi reservavit Ita tamen quod dictus Prior de Coldingham habeat pasturam sufficientem pro bobus suis de Coldingham et agnis de decima de Coldinghamschir Et pro ista concessione et reddicione predicti Galfridus Prior Dunolmensis et Willielmus Prior de Coldingham conjunctim et divisim concesserunt se teneri et presenti scripto pro se et successoribus suis firmiter et fide media obligari predicto Waltero in octingentis libris sterlingorum solvendis apud Berewicum predictum videlicet centum libras ad festum sancti Martini in hyeme anno Domini MCCCXIII et centum libras ad festum sancti Cuthberti in Marcio et centum libras ad festum nativitatis sancti Johannis Baptiste et centum libras ad festum sancti Cuthberti in Septembre proxime sequente et sic de termino in terminum et de anno in annum quousque predicte octinginte libre plenarie persolvantur Et ad istam solucionem dicte pecunie terminis predictis fideliter faciendam predicti Prior et Prior obligant se et successores suos conjunctim et divisim districtioni domini Regis et vicecomitis Berewici qui pro tempore fuerit ac districtioni dicti Walteri liereduni et executorum suorum quod ipsi possint eos per omnia bona sua mobilia et inmobilia ubicumque inventa distringere et districtionem contra vadium et plegium retinere donec de predicta pecunia si ad aliquem terminorum in toto vel in parte a retro fuerit ei fuerit satisfactum Concessit etiam predictus prior Dunolmensis quod omnia tenementa redditus res et possessiones que dictus Walterus habuit ex dimissione sua in Elandschyr remaneant in manu et sesina dicti Walteri donec de predictis octingentis libris de dampnis et jacturis si que occasione detencionis dicte pecunie sustinuerit plenarie fuerit satisfactum In cujus rei testimonium parti hujusmodi scripti cyrographati penes dictum Walterum residenti sigillum commune capituli Dunolmensis et sigillum dicti Prioris de Coldingham sunt appensa et alteri parti penes predictos Priorem et Priorem remanenti sigillum dicti Walteri presentibus est appensum Data apud Berewicum super Twedam predicto die Sabbati anno Domini MCCCXIII