Charter Document - 06713002

Charter Document - 06713002


Charter Number: 06713002
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1297
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Rex dilectis et fidelibus suis Johanni de Warennia comiti Surrie custodi suo terre et regni Scotie et Hugoni de Cressingham thesaurario suo ejusdem terre salutem Sciatis quod caritatis intuitu per donavimus priorisse et monialibus de Caldestreme illas undecim libras et quatuor solidos in quibus nobis tenentur ad saccariam nostrum Berewyci pro bladis et aliis victualibus nostris per ipsas de ministris nostris partium illarum receptis et que ab ipsis priorissa et monialibus per summonicionem saccarii predicti exiguntur Et ideo vobis mandamus quod predictas priorissam et moniales de predictis undecim libris et quatuor solidis quietas esse faciatis Teste rege apud Westmonasterium xxi die Junii