Charter Document - 06710055

Charter Document - 06710055


Charter Number: 06710055
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Plesseto salutem in Domino sempiternam Noueritis pro salute anime mee et Elene quondam vxoris mee et omnium antecessorum et heredum meorum dedisse concessisse et presenti scripto confirmasse pro me et heredibus meis et assignatis Deo et beate Marie et monialibus de Caldstrem in liberam puram et perpetuam elemosinam xl solidos annui reditus de molendino meo de Plesseto percipiendos ad Plessetum per earum certum attornatum de me et heredibus meis et meis assignatis annuatim ad duos terminos scilicet viginti solidos ad Annunciacionem beate Marie et xx solidos ad Natiuitatem beate Marie Hunc autem reditum assignaui specialiter in auxilium ad uotam Johanne filie mee que ibi est monialis quamdiu vixerit et post eius decessum remaneat ad vtilitatem dicte domus inperpetuum Et si contingat quod aliquem terminum solucio dicti reditus minus plene facta fuerit Ego Johannes et heredes mei vel mei assignati respondebimus dictis monialibus de omnibus expensis quas fecerint in perquirendo quod a retro fuerit credentes simplici verbo magistri domus vel priorisse sine alterius onere probacionis in eorum conciencia Ego Johannes et heredes mei vel mei assignati predictum redditum dictis monialibus warantizabimus et defendemus contra omnes homines et feminas inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Adam tunc abbate noui monasterij Dominis Waltero et Stephano tunc rectoribus ecclesiarum de Staintun et de Mop Domino Tho capellano de Schotton Domino Gerardo de Wudrintun Johanne de Wudrintun Rogero de Vudringtun Willelmo de Wydstand Adam de Plasseto Ricardo de Schottun clerico et aliis