Charter Document - 06710047

Charter Document - 06710047


Charter Number: 06710047
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Harley MS 6670 (f44r)
People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus hoc scriptam visuris vel audituris Rogerus filius Willelmi de Bastynden Alicia vxor eius salutem in Domino sempiternam Nouerit nos pro nobis et heredibus nostris totum jus nostrum quod pro nobis clamauimus habere de seruicio et secta curie et omnibus aliis demandis de priorissa et conuentu de Caldstrem vel eorum assignatis quietum clamasse in territorio de Bastynden et penitus confirmasse adeo libere quiete sicut aliqua elemosina vel terra in regno Scocie possit liberius vel quiecius dari secundum cartarum suarum tenorem et si de certo contingat quod defectus aliquis in cartis dicte domus de Caldstrem juuenatur alicuius contraueniens de dicta terra sicut prius totaliter quietum clamauimus In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillo Alicie vxoris mee huic scripto est appensum