Charter Document - 06710045

Charter Document - 06710045


Charter Number: 06710045
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1211
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Harley MS 6670 (f42v)
People of Medieval Scotland

Charter:

Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris hanc cartam visuris vel audituris quod ego Willelmus de Mahile dedi concessi et hac mea presenti carta confirmaui Deo et Sancte Marie de Caldstrem et sanctimonialibus ibidem Deo seruientibus illud toftum et croftum in villa de Bastynden quod Orm frater Hutredi eiusdem ville capellani aliquando de me tenuit et duas acras terre unam apud Kukeflat et alteram juxta Harelaw super Watlandis cum pertinencijs in puram et perpetuam elemosinam pro animabus comitis Waldeui et eius comitisse et patris et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum cum omnibus aisyamentis et libertatibus predicte ville pertinentibus Tam libere quiete et honorifice sicut aliqua elemosina liberius vel melius dari potest Testibus Johanne tunc decano de Fogo Magistro Adam de Hersill Hutredo capellano de Bastynden Ricardo de Fahenes Waltero de Halyburtun Ranulfo de Halyhtun et multis aliis