Charter Document - 06710040
Charter Number: | 06710040 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1219 - 1221 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Harley MS 6670 (f37v) People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Thomas de Gordun salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Caldstrem et conuentui ibidem Deo et Sancte Marie seruienti vnum toftum quod Reginaldus Cementarius tenuit et quatuor acras terre adiacentes cum eodem tofto mensuratas in villa mea de Thornidich ad receptandas et hospitandas aueria sua que in alia carta mea sunt prenominata quam de me habent Et preterea quatuor acras prati mensuratas in prato que vocatur Lene dimedij Tenendas scilicet inperpetuum de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam Adeo libere quiete pacifice plenarie et honorifice ab omni consuetudine et exaccione et demanda et seruicio seculari sicut aliqua elemosina in toto regno Regis Scocie liberius quiecius plenarius et honorificencius tenetur et possidetur Hiis testibus Ricardo Abbate de Kellkw Symon monacho Rogero de Merley Edwardo de Wallibus Adam de Gordun Andrea capellano Waltero capellano Alexandro de Hersill Alano senescaldo Ranulfo de Hayltun et multis aliis