Charter Document - 06710028
Charter Number: | 06710028 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1219 - 1248 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Harley MS 6670 (f21v) People of Medieval Scotland |
Charter:
Uniuersis Sancte Matris Ecclesie filiis et fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Henricus filius Cunani salutem Nouerit vniuersitas vestra quod conuersia que fuit inter me et conuentum sanctimonialium de Caldstrem de terra jacente inter Witcestyr et Otyrburn talem finem accepit Scilicet quod nec ego et heredes mei predictam terram predictam terram predictis monialibus quietum clamabimus ab illo loco vbi Heseliclov cadit in Dvi versus montem vsque ad ebullicionem Riuuli de Heseliclov et deinde trans uersantem moram vsque ad capud petarii versus aquilonem ita quod nec ego nec heredes mei vllum rectum vltra hos predictos limites clamabimus Ut autem hec conuencio et hec confirmacio firma et inperpetuum inconcussa permaneat Sigilli mei apposicione eam coroboraui Hiis testibus Nesio de Waltun Ricardo Namo Roberto de Hupselintun Rogero de Lacrei Johanne Marescallo Rogero filio Henrici Alexandro de Hersill et multis aliis