Charter Document - 06710019
Charter Number: | 06710019 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1242 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Harley MS 6670 (f14r) People of Medieval Scotland |
Charter:
Uniuersis Sancte Matris Ecclesie filiis has litteras visuris uel audituris Patricius Comes de Dunbar salutem eternam in Domino Nouerit vniuersitas vestra me caritatis intuitu et pro salute anime mee et meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie de Caldstrem et monialibus ibidem Deo seruientibus terram illam apud Herssil que iacet iuxta Let ex australi parte pontis sicut eam eisdem perambulaui habendam et tenendam de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius uel quiecius datur in regno Scocie Ego autem et heredes mei dictam terram dictis monialibus contra omnes hominis warantizabimus et ut hec donacio mea rata sit et inconcussa presenti scripto Sigillum meum apponi feci hiis testibus Domno Abbate de Melros Domino Papedy tunc temporis senecaldo Domino Johanne filio Symonis Domino Johanne filio Waldeui Domino David de Burche David de Grame Petro et Henrico capellanis Patricio filio Comitis Patricio filia Comitis de Atholia Waltero filio Rogeri Patricio Sautemareis et aliis multis