Charter Document - 06710011
Charter Number: | 06710011 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1138 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
C comes omnibus probis hominibus suis thenis et drengis clericis et laycis tam presentibus quam futuris salutem Notum sit vobis me concessisse et dedisse Deo et sororibus de Witehoh ibidem Deo seruientibus unam carucatam terre scilicet dimidiam carucatam de terra de Laynall et aliam dimidiam de terra de Birgham et sciatis quod Derder Comitissa sponsa mea dedit eisdem sororibus unam carucatam de terra de Herishille et ecclesiam eiusdem ville cum omnibus pertinenciis et Normannus dedit eisdem unam dimidiam carucatam de terra de Laynall in perenni elemosina que ego omnia concedo et confirmo pro salute animarum nostrarum soluta et quieta de omnibus perustis inperpetuum et ita libere sicut aliqua religio aliquam elemosinam liberius et melius tenet Testibus Derder Comitissa Waldef filius comitis Lambekin dapifer Ernulfo de Suinton Hoberto le Norreis Adam filio Meldredis et aliis