Charter Document - 06710006

Charter Document - 06710006


Charter Number: 06710006
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1208 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Harley MS 6670 (f4v)
People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis et fidelibus visuris vel audituris has literas Amabilis uxor Normanni de Leynal Salutem Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Caldstrem et monialibus ibidem Deo seruientibus dotalium meum de terra de Scaithemor inperpetuum in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut carta R filii mei eius inde collata testatur et confirmat hanc autem terram concessi eis pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum si uero aliquo tempore aliquod instrumentum inuentum fuerit seu prolatum ab aliquo meorum vel aliquibus aliis volo et concedo ut nullas omnino vires obtineat Vt autem hec concessio rata et inconcussa jure perpetuo [perseuerit] Dominus H Abbas de Kelcho et R filius meus sigilla sua una cum sigillo [meo] huic scripto apponi fecerunt in testimonium hiis testibus Domino H Abbate et R priore de Kelcho Toma de Gordun Ricardo filio meo Domino Johanne elemosinario et Rogero Corbet monachis de Kelcho et multis aliis