Charter Document - 06710005
Charter Number: | 06710005 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1208 - 1211 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Ricardus filius Normanni de Leinhal omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis salutem Sciant omnes presentes et futuri me concessisse et dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monialibus de Caldstrem Deo et Sancte Marie seruientibus illam terram de Scaithemor per suas rectas diuisas quam pater meus Normannus dedit matri mee Amabile in dotarium hanc autem terram eius dedi in perpetuam elemosinam tenendam libere et quiete et honorifice in pratis in pascuis in aquis et in omnibus eius pertinenciis ab omni seruicio et exaccione et consuetudine sicut aliqua Abbacia aliquam terram liberius et quietius tenet et possidet pro anima Comitis Waldeui et Comitisse Alin sponse eius et pro salute corporis Comitis Patricii et pro anima eius et pro anima Comitisse Ade sponse eius et pro anima patris et matris mee et pro anima mea et pro anima sponse mee et pro animabus antecessorum et successorum meorum et pro animabus omnium fidelium defunctorum hiis testibus Domino Willelmo Magistro Adam de Hersil Magistro Henrico de Ecclis Magistro Warino de Soltre Ketel de Letham Alexandro persona de Letham Astino de Birgham Roberto Morell Ranulfo de Heueltuno Alano filio Etherdi Ricardo capellano et multis aliis