Charter Document - 06710004

Charter Document - 06710004


Charter Number: 06710004
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Priory of Coldstream with relative documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Comes Patricius uniuersis Sancte Matris Ecclesie filiis salutem Sciant omnes presentes et futuri me concessisse dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et Sancte Marie et sancti monialibus de Caldstrem terram de Scaithemor per suas rectas diuisas sicut eam tenuit Adam filius Osberti hanc autem terram eius dedi in perpetuam elemosinam tenendam libere et quiete et honorifice in pratis in pascuis in aquis et in omnibus eius pertinenciis ab omni seruicio exaccione et consuetudine sicut aliqua abbatia terram liberius quietius possidet Hiis testibus Willelmo canonico de Striuelin Radulfo capellano Johanne capellano Gilberto Farser Stephano Papdy dapifero Gilberto filio Walteri Ketell de Letham Waltero filio Adgari Rodlond de Gurley Ricardo Magistro Comitis Vtredo filio Gamell Toma de Leinhal Willelmo de Hoilon