Charter Document - 06701016

Charter Document - 06701016


Charter Number: 06701016
Cartulary Title: Memorials of St. Edmunds Abbey [Bury St. Edmunds].
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1215
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati de Wardon et priori de Donestaple Lincolniensis dioeceseos et decano Salesberie salutem et apostolicam benedictionem Significavit nobis dilectus filius H[ugo] electus ad regimen monasterii sancti Edmundi quod cum examinationem electionis sum vobis duximus committendam vos propter impedimentum quod opposuit venerabilis frater noster Wintoniensis episcopus et cavillationes sacriste ne quorundam monachorum ejusdem ecclesie contra factum et juramentum proprium temere venientium finem ejusdem negotii plus debito pro rogastis Quia vero ex hoc posset monasterio imminere periculum per iterata scripta precipiendo mandamus quatenus frivolis et inutilibus exceptionibus non obstantibus negotium ipsum juxta precedentis mandati nostri tenorem ratione prima terminetis preceptum apostolicum taliter impleturi quod de negligentia vel contemptu argui non possitis Tu denique fili abbas [] Datum Laterani vij kal Febr pontificatus nostri anno xvii