Charter Document - 06701015
Charter Number: | 06701015 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of St. Edmunds Abbey. Volume 3. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Clementissimo patri et domino Innocentio Dei gratia Summo pontifici S[tephanus] permissione divina Cantuariensis ecclesie minister humiliter salutem et devotissime obedientie famulatam Quia vestre sanctitatis auribus multa suggeruntur tam vera quam falsa ne vos circumveniat falsitas veritatis inimica quod de electione ecclesie sancti Edmundi pro certo didici pietati vestre pro certo significare dignum duxi Cum post decessum venerabilis abbatis ipsius ecclesie prior et conventus de electione pastoris sibi preficiendi de more tractassent tandem sicut pro certo didici et sicut littere prioris [et] capituli patentes quas post electionem factam mihi transmiserunt in media custodia causa majoris securitatis permansuras quarum fidele transcriptum sanctitati vestre transmitto presentibus littere inclusum testantur fratrem Hugonem de Norwolde ejusdem ecclesie monachum virum boni testimonii et ut dicitur per omnia idoneum sibi communiter concorditer in abbatem elegerant Supplico igitur pie paternitati vestre quatenus super negotio illo quod malitiose impediri creditur consummando vestra velit pietas facere quod rationi viderit convenire ita si ei placet provisura quod ecclesie Anglicane libertas in exemplo facti hujus robur suscipiat et incrementum Valeat