Charter Document - 06700085

Charter Document - 06700085


Charter Number: 06700085
Cartulary Title: Memorials of St. Edmunds Abbey [Bury St. Edmunds].
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Decree
Date: 1174 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Claudius A XII (f89r)

Charter:

Alexander servus servorum Dei H[ugoni] abbati sancti Edmundi salutem et benedictionem Honestis votis et desideriis gratanti animo debemus annuere et tanto vobis in opportunitatibus vestris promptiori benignitate adesse quanto constat monasterium vestrum ad jus et dispositionem beati Petri et nostram specialis pertinere Unde quia ecclesia de Wolpet monasterii vestri usibus est sicut accepimus deputata et auctoritate apostolice confirmata vobis de consueta apostolice sedis dementia indulgemus ut episcopo Norwicensi vel ejus ministris ad eandem ecclesiam idoneos clericos presentare possitis qui de ipsa ecclesia competenter vite necessaria percipiant et episcopo et ministris suis rationabiles consuetudines persolvant et reliquum cedat in usus conventus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Ferecent xi kalendis Junii