Charter Document - 06700028
Charter Number: | 06700028 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of St. Edmunds Abbey. Volume 3. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglie [] dilecto sibi in Christo H[enrico] eadem abbati sancti Edmundi salutem Sciatis quod die Lune proxima post festum sancti Hillarii laborante dilecta consorte nostra E[lianora] regina nostra tristitia pariendi fecimus pro ea psallere antiphonam de sancto Edmundo et nondum completa oratione sequente presentium lator Stephanus de Salines valletus noster ad nos veniens nuntiavit nobis quod predicta regina nobis filium produxit in lucem sponsum Et ut magis inde gaudium concipiatis per eundem Stephanum vobis duximus significandum Et sciatis quod sicut nos ipsi rogastis si memoriter retinetis faciemus ad ipsum filium nostrum Edmundum nuncupari Teste me ipso apud Westmonasterium xviij die Januarii anno regni nostri xxix