Charter Document - 06700016
Charter Number: | 06700016 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of St. Edmunds Abbey [Bury St. Edmunds]. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentio Dei gratia summo pontifici E[ustachius] Eliensis ecclesie minister humiliter salutem In conspectu beatitudinis vestre sicut audeo supplices preces et attentas effundo quatenus ob reverentiam gloriosi et incliti regis et martyris electionem de pastore monasterii ejusdem factam que sicut publice dicitur et certissime creditur canonice et de persona idonea facta est vestre discretionis eximia prudentia diligenter intendere dignum ducat ne emulatorum et libertatis ecclesiastice jugulatorum astutia apud sedem justitie in qua Domino nostro Jhesu Christo cujus locum tenetis in terris disponente sedetis valeat quod sincerum est in cassari et quod ad conservandum electionum libertatem provido et salubri consilio provisum est cujuscunque commercio et suggestione composita immutari Valeat