Charter Document - 06680002

Charter Document - 06680002


Charter Number: 06680002
Cartulary Title: The Chartulary of Cockersand Abbey of the Premonstratensian Order
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri Quod Ego Willelmus de Lancastria dedi in puram et perpetuam elemosinam concessi et hac carta mea confirmavi Hugoni Heremite locum de Askelcros et Croc usque ad pullum cum omnibus pertinenciis et libertatibus omnibus et meum piscarium super Lon et plura si possunt facere sic et omnia aisiamenta in bosco meo ad Hospitale manu tenendum Hoc autem feci consensu et peticione Domina Helewise sponse mee de cujus dote hoc est libere et solute et quiete et honorifice ab omni seculari servicio pro salute anime mee et Helewise sponse mee et heredum meorum et antecessorum meorum Hiis testibus Domina Helewisa sponsa mea Normanno dapifero []