Charter Document - 06670002

Charter Document - 06670002


Charter Number: 06670002
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1134 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Olavus Dei gratia rex Insularum T[urstino] eadem gratia Eboracensi archiepiscopo salutem et orationes in Christo Fama sanctitatis vestre orbem terrarum circumquaque pertingens qua et majorum vestrorum insigne preconium et virtus vestra tum privatis tum publicis actibus illustris in abscondito latere non sinit nos quoque non parum letificavit Collaudamus igitur regis omnipotentis magnalia gratias agentes ei quia magnificavit Dominus facere nobiscum qui vos super dignitate omnes vicinos nostros atque sanctitate exaltavit De cetero significamus vobis quod dominus abbas E[udo] Furnesiensis cenobii a cujus finibus non longe per mare distamus audientibus nobis famam religionis ejusdem loci tripartita petitione persuasioneque nostra iter quamuis arduum tamen confidenter ingressus compensato itaque et itinerandi onere laborioso et labore super ecclesia dilatanda fructuoso Domino aspirante ad nos usque pervenit Deni que et nostro decreto et plebis consultu sanctitum est inter nos ut ex suis pontifex eligeretur qui Christianitati per Insulas gentium propagande preficeretur Qua propter ad vos conclamatus vestreque benignitatis gratiam humiliter imploramus quatinus impositione manuum vestrarum ratum fiat quod communi diligentia tam provide procuratum est fieri ad honorem Dei et salutem animarum nostrarum scilicet ut episcopus noster ad episcopi gradum sub auctoritatis vestre signaculo pro Dei amore et nostri quam citius fieri potest promoveatur Narrante nobis igitur domino abbate tam mira tamque sancta de vobis dicenteque se nolle nec posse ad alium quempiam ire nisi ad vos patrem suum gaudio magno replet pro universis gratias Deo nostro prout potuimus persolvimus Valeat sanctitas vestra in Domino

Source (click image below to view full size)