Charter Document - 06640089
Charter Number: | 06640089 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1312 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register II (f1v) |
Charter:
Edwardas Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie venerabili in Christo patri R eadem gracia Episcopo Dunolmensi salutem Quia propter plurima et ardua negocia nos et statum regni nostri tangentia die dominica proxime post festum sancte Marie Magdalene proxime futurum ordinavimus Deo propicio apud Lincoln Parliamentum tenere et vobiscum ac cum ceteris prelatis et proceribus de dicto nostro regno super negociis predictis habere colloquium et tractatum vobis mandamus in fide et dileccione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod omnibus aliis pretermissis sitis ad nos in propria persona vestra ad diem et locum predictos ibidem nobiscum et cum prelatis et proceribus supradictis super dictis negociis tractaturi vestrumque consilium impensuri premunientes Priorem et Capitulum ecclesie vestre Dunolmensis Archidiaconos totumque clerum vestre dioeceseos quod iidem Prior et Archidiaconi in propriis personis suis et dictum Capitulum per unum idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero habentes una vobiscum intersint modis omnibus tunc ibidem ad faciendum et consenciendum hiis que tunc de communi consilio favente Domino ordinare contigerit super negociis antedictis Et hoc nullo modo omittatis Teste me ipso apud Eboracum in die Junii anno regni nostri quinto