Charter Document - 06640084

Charter Document - 06640084


Charter Number: 06640084
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1305
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f222r)

Charter:

Edwardus Dei gracia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint salutem Sciatis quod dilectus nobis in Christo Ricardus Prior Dunelmensis qui pro quibusdam negociis ipsum et ecclesiam Dunelmensem tangentibus ad partes transmarinas est de nostra licencia profecturus attornavit coram nobis loco suo fratrem Hugonem de Monte Alto et Willielmum de l'Escheker sub alternacione ad lucrandum vel perdendum in omnibus placitis et querelis motis vel movendis pro ipso Priore vel contra ipsum quibuscumque curiis Anglie et ad instantiam ejusdem Prioris concessimus quod predicti Hugo et Willielmus vel eorum alter quem presentem esse contigerit loco ipsius Prioris facere possint vel possit attornatos vel attornatum quos vel quem voluerint vel voluerit in curia nostra coram nobis ad omnia predicta placita et querelas prosequenda et defendenda et ad lucrandum vel perdendum in eisdem sicut predictum est In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes per unum annum duraturas presentibus minime valituris si contingat ipsum Priorem iter illud non arripere vel postquam citra terminum illum in Angliam redierit a partibus supradictis Teste me ipso apud Dunelmum vi die Augusti anno regni nostri tricesimo quarto