Charter Document - 06640070

Charter Document - 06640070


Charter Number: 06640070
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1283
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gracia rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie dilectis sibi in Christo Priori et Conventui Dunel mensi salutem Accedentes ad nos fratres Johannes de Hessewell et Ricardus de Hoton monachi Domus vestre cum literis Capituli vestri patentibus nobis ex parte vestra humiliter supplicarunt ut cum ecclesia vestra per mortem Roberti quondam loci illius Episcopi pastoris sit solacio destituta alium vobis eligendi in Episcopum licenciam concedere dignaremur nos igitur precibus vestris in hac parte favorabiliter condescendentes hujusmodi licenciam vobis duximus concedendam man dantes quod talem vobis eligatis in Episcopum et pastorem qui Deo devotus et regimini ecclesie vestre necessarius nobisque et regno nostro utilis et fidelis existat In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Rochelan xviii die Junii anno regni nostri undecimo