Charter Document - 06640066
| Charter Number: | 06640066 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1254 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f13v) |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Priori Monasterii Dunelmensis ordinis Sancti Benedicti salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum observancia tui ordinis ab ipsa sui institucione multum sit rigida et difficilis ad ferendum fuerintque postmodum per felicis recordacionis G Papam predecessorem nostrum et quosdam alios tam auctoritate sedis apostolice quam legatorum ipsius superaddita statuta gravia et precepta diversarum penarum adjectione vallata ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere super hoc pater na sollicitudine curaremus attendentes igitur quod expedit calamum quassatum non conteri et in erasione eruginis vas non frangi devocionis tue precibus inclinati auctoritate tibi presencium duximus concedendum ut super observacione statu torum et preceptorum ipsorum que de tue substancia regule non existunt tu ac successores tui cum Monasterii tui ejus que membrorum monachis presentibus et futuris possis libere dispensare hiis casibus duntaxat exceptis super quibus in eadem regula est dispensacio interdicta in quibus casibus dispensandi super penis adjectis et irregularitatibus quas subditi tui hactenus incurrerunt vel incurrent de cetero eosque absolvendi ab interdicti suspensionis aut excommunicacionis vinculo quo ipsos ob transgressionem predictorum statutorum involvi contigit vel continget injuncta sic absolutis penitencia salutari libera sit tibi tuisque successoribus de nostra permissione facultas Subpriori nichilominus tuo ac ipsius successoribus concedendi tibi tuisque successoribus hujusmodi dispensacionis beneficium si opportunum fuerit indulgentes per easdem literas facultatem Non obstantibus aliquibus litteris venerabili fratri nostro [] Cantuariensi Archiepiscopo seu cuicumque alii ab apostolica sede sub quocumque tenore directis et processibus habitis per easdem de quibus forsitan oporteat fieri mencionem et eciam obtinendis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere Data Laterani iii kal Marcii Pontificatus nostri anno undecimo
