Charter Document - 06640060
Charter Number: | 06640060 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register I (fii44r) |
Charter:
Innocencius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopo Eboracensi et Londiniensi ac Bathoniensi Episcopis salutem et apostolicam benediccionem Apex Apostolice dignitatis nos ad ministerium injuncte servitutis attollens oculis nostris hanc precipue vigilanciam intente speculacionis indicit ut circumspicientes undique quam inter fluctivagos mundi concursus regimus navem Petri si quid in ipsa fragile apparuerit vel infirmum quod adversus tempestuosos impetus minus valens aditus possit esse periculo id salutari remedio muniamus Sane venerabilis frater Dunelmensis Episcopus longa supportacione pontificalis sarcine fatigatus ac denique affectus senio et multiplici languore confractus imminenti sibi oneri ut asserit jam subcumbit quia pondus quod de cetero virium deficiente vigore ferri non prevalet ad profectum gravius opprimit inpotentem Inde est quod in commisso sibi plebis gubernaculo proprium et subditorum dispendium reformidat cum jam quasi naviget scisso velo nec reparare possit ad cursum tabescentis fragmenta navigii reliquias videlicet nature corporee in ipso naturaliter fatiscentis unde zelo caritatis qua erga suam ecclesiam etiam frigescente corpore incalescit que aliarum non que propria sunt ut bonus pastor inquirit dum provide prospicit ne sui languoris oportunitate captata gregem insidiator invadat vel ecclesie utilitas per dispensatoris invalitudinem valeat deperire eligens itaque humiliter de regimine pontificali descendere ne per defectum hujusmodi excellens honoris autoritas deprimatur nobis per literas et nuncium cum instancia supplicavit ut cessionem ipsius volentis premissa de causa non dignitati resignare sed loco recipi faceremus quo a laboribus forcioris exigentibus humeros absolutus in extremo vite ocia quod debetur emeritis quietius transigat laboriosorum annorum residuam porcionem Nos igitur tam commoditati ejusdem episcopi quam ecclesie sue cui laudabiliter prefuit profectibus providere volentes fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quod a proximo festo nativitatis Dominice usque ad diem Purificacionis beate Virginis post illud proximo secuturum cessionem recipiatis ipsius prout eam obtulit vice nostra assignata prius eidem de bonis episcopi Dunelmensis secundum facultates ipsius provisione congrua et honesta de qua dum vixerit possit decenter et congrue sustentari contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo Demum vero denuncietis dilectis filiis Capitulo Dunelmensi ut invocata Spiritus Sancti gracia per eleccionem canonicam preficiant sibi personam ydoneam in pastorem Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Data Lugduni kalendis Julii pontificatus nostri anno sexto