Charter Document - 06640054
Charter Number: | 06640054 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1237 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum sicut per acta super negocio electionis Dunelmensis Ecclesie de Priore celebrate ut dicitur confecta quod vertitur inter dominum Regem ex una parte et dominum Priorem et Conventum ex altera evidenter perpendi potest dies Veneris proximus sequens festum Sancti Luce Evangeliste domino Regi in judicio assignatus fuit ut ea die contra dictum Electum proponeret ea qua duceret proponenda et dictus Prior instanter peteret electionem quam dicit esse factam examinari et confirmari pars domini Regis ex adverso excipiendo proposuit dictam electionem variis de causis cassari seu nullam pronunciari utpote de persona illegitima et minus idonea celebratam Dicit enim quod est illegitimus utpote filius cujusdam clerici Rectoris quondam Ecclesie de Melsaneby et in clericatu genitus Item dicit quod est filius ancille Item ipse inimicus et Regis et Regni utpote qui fecit homagium et fidelitatem Regi Scottorum qui capitalis semper fuit inimicus Regi et Regno Et tunc fuit consiliarius et specialis Regis Scottorum et per ejus consilium multa mala regno Anglie provenerunt Item cum Episcopus Dunelmensis habeat castra fortissima et municiones in confinio Anglie et Scotie cum reges Scotie semper consueverunt regibus Anglie adversari et gens genti similiter fuerit inimica periculosum esset Regi et regno ut suus inimicus et amicus Regis Scotie preficeretur ibidem maxime cum summum debeat esse propositum Regis paci et tranquillitati prospicere subjectorum Item periculum esset Regi et regno si idem preficeretur ibidem maxime quia haberet terras suas sitas in maritimis et posset pro voluntate sua et Rege invito Francos et Flandrenses et alios Regis et regni inimicos introducere Item quod tanquam homicida debet repelli eo quod cum quidam histrio in cimiterio suo cordam a turri ad turrem extensam ascenderet de voluntate dicti Prioris idem corruit et mortuus est qui Prior nec talibus illicitis debuit interesse nec consentire immo debuit expresse talia ne fierent inhibuisse Item impugnavit libertates Episcopales Ecclesie Dunelmensis et tota contentio mota inter Episcopum Ricardum de Marisco et Conventum per ipsum mota fuit Item dicit alia ratione quod non debet prefici ibidem quia ipse usurpavit libertates Ecclesie Dunelmensis ut pote jurisdictionem Ecclesiarum suarum de Alvertonsir quas libertates Episcopi Dunelmensis habebant et eis utebantur usque ad tempora Episcopi Ricardi qui ultimo decessit Unde cum hiis libertatibus et aliis eandem Ecclesiam spoliaverit non debet eidem ejusdem Ecclesie cura committi Item dicit quod morbosus est utpote calculosus Unde potius si jam prefectus esset deberet petere cessionem quam modo petere confirmacionem Item dicit quod transgressor est multipliciter tum quia personaliter comedit carnes post prohibicionem novam et ante tum quia licentiam dedit Monachis suis eas comedendi Item dicit quod simoniacis est eo quod Ricardum de Schireburun recepit in Monachum pecunia mediante et quendam alium nomine Willielmum data terra sua Dunelmensi Domui eo pacto recepit in monachum Item dicit eum esse simoniacum alia ratione quod cum mote essent contenciones de pluribus libertatibus et rebus aliis inter Episcopum Ricardum de Marisco et Priorem et Conventum Dunelmensem ita sedate fuerunt tempore Episcopi Ricardi secundi quod concessit eis advocationem omnium Ecclesiarum suarum in Eborsir cum multis aliis libertatibus eo pacto quod non possent conferre alicui aliquam Ecclesiam irrequisito assensu et consensu suo Item dicit quod simoniacis est eo quod contulit Ecclesiam de Brentingham magistro Odoni de Kilkenny ea intencione ut prestaret illi auxilium in causa electionis sue Item promisit et optulit magnam pecunie quantitatem quibusdam magnis viris ut ipsi procurarent erga dominum Regem quod ipse electioni de se facte regium prestaret assensum Item dicit quod incidit in in canonem late sententie quod de mandato suo verberatus fuit magister Laurentius de Tonnebrig Item dicit quod non sufficienter litteratus Promovendus autem in Episcopum debet esse sanctorum Patrum regulis instructus et divinis eloquiis eruditus Ista autem omnia proponit Rex excipiendo contra dictum Priorem qui se gerit pro electo non artans se ad omnia supradicta probanda sed ad unum quod ei sufficere debeat Protestatur etiam Dominus Rex quod si qua exceptio de novo ad ejus noticiam pervenerit que ipsam electionem de dicto Priore factam possit impedire quod eam suo loco proponet