Charter Document - 06640050
Charter Number: | 06640050 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f10r) Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f36v) |
Charter:
Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et Capitulo Dunelm salutem et apostolicam benedictionem Com a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus grato concurrentes assensi ne quis infra limites parrochiarum vestrarum preter vestrum et Episcopi dioecesani consensum ecclesiam vel oratorium edificare de novo presumat auctoritate apostolica districtius inhibemus salvo tamen in omnibus sedis apostolice mandato Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis infringere Data Laterani in Idus Maii Pontificatus nostri anno primo