Charter Document - 06640048

Charter Document - 06640048


Charter Number: 06640048
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1209
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - 3.1.Reg.24
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f52v)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f56r)

Charter:

Johannes Dei gratia Rex Anglie Dominus Hybernie Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie omnibus fidelibus suis ad quos presentes litere pervenerint salutem Sciatis quod Bertramus Prior Dunelmensis ad peticionem nostram pro necessitate nostra fecit nobis auxilium ad presens de carreio terre sue in exercitu nostro quem ducimus in Scociam Et quia nolumus quod id ei vel successoribus suis vertatur in consuetudinem vel ab eis exigatur tanquam debitum fecimus ei has litteras nostras patentes ad salvandum super hoc libertatem suam Teste me ipso apud Dunelmum xxx die Julii anno regni nostri undecimo coram Roberto filio Rogeri A archidiacono Dunelm Philippo de Ulecot