Charter Document - 06640035
| Charter Number: | 06640035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1148 - 1163 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Rex Anglie Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie Comitibus Justiciariis et Baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Northumberland salutem Sciatis me concessisse et presenti charta confirmasse Deo et Sancto Cuthberto et ecclesie Dunelmensi et Hugoni Episcopo omnes libertates et liberas consuetudines et quietancias quas antecessores predicti Hugonis Episcopi habebant tempore Henrici regis avi mei vel aliorum antecessorum meorum Regum Anglie Et volo et firmiter precipio quod habeant libere et honorifice et quiete applicationes navium de parte sua in Tina sicut habentur ex altera parte Testibus [Robertus] Lincolnensi episcopo Philippo Baioscensi episcopo Arnulpho Lexoviensi episcopo Thome Cancellario Regni Comite Cornubie Roberto Comite Legrecestri Henrico de Essexie Constabulario Apud Eboracum
