Charter Document - 06640034

Charter Document - 06640034


Charter Number: 06640034
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1148 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Rex Anglie Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie Archiepiscopo Eboracensi et Episcopo Lincolnensi et Justiciariis et Vicecomitibus et Baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Eboraschir et Linconshir et de Northumberland salutem Sciatis me concessisse Deo et Sancto Cuthberto et ecclesie Dunelmensi et Hugoni Episcopo omnes terras consuetudines leges et quietudinis de quibus omnibus seisata erat predicta Ecclesia die qua primus Willielmus Episcopus fuit vivus et mortuus et si ipsa disseisata est de supradictis rebus cito respiciatur Et precipio ut ita bene quiete et honorifice teneat predictus Hugo Episcopus Dunelmensis sicut prius Willelmus Episcopus et Ranulfus Episcopus antecessores sui unquam melius vel liberius tenuerunt una die vel una nocte Testibus Robertus Lincolnensi Episcopo Philippe Baiocensis Episcopo Arnulfo Lexoviensi Episcopo Herbertus Abrincensi Episcopo Thome Cancellario regni Comite Cornubie Roberto comite Legrecestrie Henrico de Essexie constabulario Apud Eboracum