Charter Document - 06640033
Charter Number: | 06640033 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1155 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f59v) Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f46v) |
Charter:
Henricus Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie R Archiepiscopo Eboracensi et Episcopo Dunelmensi et Justiciariis et Vicecomitibus Baronibus et omnibus ministris suis Angl salutem Precipio quod tota terra et homines sancti Cuthberti et monachorum Dunelmensium sint quieti de scyris et hundred tridingis et wapentas et auxiliis Vicecomitum et prepositorum et plenarie habeant curiam suam sicut habuerunt melius tempore Regis Henrici avi mei et omnes res suas ita bene et quiete in pace teneant cum saca et socha et tol et team et infangenthef et cum omnibus consuetudinibus suis sicut umquam melius et liberius tenuerunt Et si quis eis super hoc foris fecerit plenam eis justiciam faciatis Testibus H Archiepiscopo Eboracensi et Willielmo filio Johannis Apud Eboracum