Charter Document - 06640031
Charter Number: | 06640031 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1191 - 1212 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f50r) |
Charter:
Henricus Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie Justiciariis Vicecomitibus et omnibus ministris suis de Eboracsir et de Nordhummerlanda salutem Sciatis quod consilio Baronum meorum et Episcopi Dunelmensis licencia mitto hac vice in terram sancti Cuthberti justiciam meam que videat ut fiat justicia secundum asisam meam de latronibus et murdratoribus et roboratoribus non quia velim ut trahatur in consuetudinem tempore meo vel heredum meorum sed ad tempus hoc facio pro predicta necessitate quia volo quod terra beati Cuthberti suas habeat libertates et antiquas consuetudines sicut unquam melius habuit T Gaufrido Archiepiscopo Cant Ric Arch Pictav Comite Gaufrido Ricardo de Luci Apud Wodestoc