Charter Document - 06640028
Charter Number: | 06640028 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f40v) |
Charter:
Anastasius Episcopus servus servorum Dei universis Dei fidelibus apud ecclesiam Sancti Cuthberti pietatis intuitu congregandis salutem et apostolicam benedictionem Qui celestis patrie viam invenire desiderant et per eam gradatim ad polorum summa conscendere oportet quod bonis operibus semper insistant ut sic januam salutis repperiant que non melius quam pietatis operibus aperitur Ad pietatis itaque opera dilecti in Domino filii pro quibus exercendis sicuti ex dilecti filii nostri Laurencii Prioris narracione accepimus ad beatissimi Cuthberti ecclesiam in qua idem Sanctus integer adhuc corpore divino munere perseverat consuevistis pietatis intuitu convenire vos attencius incitamus ut ipsius sanctissimis precibus illum mereamini habere placatum qui dum viveret ita studuit fideliter deservire ut merito dictum sit ei a Domino Euge serve bone intra in gaudium Domini tui Sane dubium non est quin Sanctorum precibus illud multociens impetremus si cum devocione ipsos studuerimus exorare quod nostris non valemus meritis aliquatenus obtinere Ea propter filii in Christo carissimi universitatem vestram rogamus monemus et exhortamur in Domino atque in peccatorum remissionem in jungimus ut debitam eidem sanctissimo corpori reverenciam ad ipsius conveniendo ecclesiam humiliter deferatis et ad fratrum sustentacionem qui ejus sunt assidue servicio mancipati de bonis vobis a Deo collatis optata solacia ministretis quatinus per hec et alia bona que divina gratia inspirante feceritis ad eterne vite gaudia in qua beatissimus Cuthbertus cum Sanctis aliis coronatur possitis largiente Domino pervenire Quicunque vero de facultatibus sibi a Deo collatis fratribus eisdem pro ipsius reverencia Confessoris subvenerit eisque beneficia intuitu devocionis persolverit quadraginta ei dies in juncte penitencie confisi de beatorum apostolorum Petri et Pauli et ejusdem preciosissimi Cuthberti meritis indulgemus Data Lat xviii kal Jan