Charter Document - 06640020

Charter Document - 06640020


Charter Number: 06640020
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f353r)
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f71v)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f132v)

Charter:

Ranulphus Dunelmensis Episcopus omnibus suis successoribus et parochianis Sancti Cuthberti tam presentibus quam successuris salutem et benedictionem Sciatis vos qui presentes estis sciant et posteri vestri quod ego Ranulphus Episcopus eandem libertatem ecclesie sancte Marie et sancti Cuthberti et monachis in eadem ecclesia Deo servientibus do et concedo quam eadem ecclesia et fratres in eadem commorantes habuerant ea die qua ad Episcopatum Dunelmensem Dei gratia non meis meritis consecratus sum tam in ecclesiis quam in villis et in terris et in silvis et in aquis et in omnibus aliis rebus quibus predicti fratres eadem die saisiti et investiti erant Ea vero omnia que eis voluntate et cupiditate mea abstuleram sciatis me eisdem imperpetuum possidenda mali facti penitens et misericordiam querens super altare sancti Cuthberti per annulum reddidisse Concessi etiam Priori et eis ut ad disposicionem rerum suarum liberam in omnibus habeant facultatem et nullus eis super hoc queso sit molestus sed in hiis et in omnibus aliis que eis teste Deo concessi plenam ex integro habeant potestatem Testes Robertus Archidiaconus et Rannulphus et Osbertus nepos Episcopi et Rogerius Coisn et alii