Charter Document - 06640017
Charter Number: | 06640017 |
---|---|
Cartulary Title: | Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1096 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f46r) Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f43v) |
Charter:
Willielmus Rex Anglorum Thome Archiepiscopo et Ranulfo Episcopo et omnibus Vicecomitibus suis et fidelibus francigenis et anglicis regni Anglie salutem Precipio et defendo ne monachi vel homines Sancti Cuthberti ullo modo placitant vel respondeant de terris vel hominibus vel consuetudinibus vel aliis rebus de quibus saisiti erant die qua Willielmus Episcopus Dunelmensis vivus et mortuus fuit Sed ita bene et quiete et in pace omnia sua cum saca et soca et tot et team et infangethef et omnibus aliis consuetudinibus infra burgum et extra teneant sicut melius tenuerunt in predicto tempore Et si quid inde postea ablatum est reddatur eis Testibus Willelmo cancellario et Willelmo Peverello