Charter Document - 06631008

Charter Document - 06631008


Charter Number: 06631008
Cartulary Title: The Priory of St. Radegund, Cambridge
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem Sciatis quod concessimus pro nobis et heredibus nostris priorisse et monialibus sancte Radegundis quod claudere possint et clausam tenere inperpetuum quandam croftam suam que jacet inter ecclesiam ipsarum priorisse et monialium et fossatum de Cantebr[] ex parte occidentali salvo nobis in omnibus et per omnia fossato nostro In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westm[] decimo septimo die Aprilis anno regni nostri tricesimo quinto