Charter Document - 06630079

Charter Document - 06630079


Charter Number: 06630079
Cartulary Title: The Priory of St. Radegund, Cambridge
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod ego Sturmi de Cantebrig concessi et dedi et hac carta mea confirmavi in elemosinam deo et ecclesie beate dei genetricis Marie et Sancte Radegundis de Grenecroft et monialibus ibidem deo servientibus advocationem ecclesie Omnium Sanctorum infra burgum de Cantebr Hanc autem donationem feci voluntate et consensu uxoris mee et heredum meorum pro salute Domino Regis Henrici et heredum suorum et pro salute fidelium defunctorum Quare volo ut predicte moniales prefatam advocationem habeant et teneant ita libere et quiete sicut ego vel aliquis antecessorum meorum melius et liberius eam tenuit Hiis testibus Rogero decano Rodberto de Sancto Clemente []