Charter Document - 06630014

Charter Document - 06630014


Charter Number: 06630014
Cartulary Title: The Priory of St. Radegund, Cambridge
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1313
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Jesus College Cambridge Collections - (14)

Charter:

Officialis domini Archidiaconi Eliensis vniuersis et singulis Rectoribus et Vicariis ac Capellanis parochi per dioecesis Eliensis constitutis salutem in domino Quia domus et bona quasi omnia quibus sanctimoniales monasterii sancte Radegundis Cantebrigg per annum sustentari solebant casu fortuito per incendium sunt consumpta cuius pretextu pro victu querendo quasi publice mendicare quod amodo compelluntur Quocirca vobis omnibus et singulis in virtute obediencie firmiter iniungendo mandamus quatenus cum dictimoniales procuratoresve aut certi nuncii earundem ad vos venerint pro fidelium elemosinis colligendis ipsos benigne admittatis eorum negocia clero et populo fauorabiliter exponentes ac subiectum vobis populum fauorabiliter inducentes vt humanitatis intuitu dicti monasterii pressure pie compacientes de bonis a deo sibi collatis dictis sanctimonialibus aliqua conferant subsidia caritatis Et quia dominus noster dominus Eliensis Episcopus ac conuentr et Lichef octoginta dies indulgencie omnibus benefactoribus dicte domus nuper concesserunt volumus et mandamus quatenus dictas indulgencias sic concessas clero et populo exponatis vt eo cicius indulgenciarum allectiuis muneribus populus ad elemosinarum largicionem deuocius excitetur Datum apud Herdwyk iiij Kalendas septembri Anno domini millesimo CCC tercio decimo