Charter Document - 06570179

Charter Document - 06570179


Charter Number: 06570179
Cartulary Title: A Cartulary of Buckland Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1136 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus Dei gracia Bathon Episcopus Alured de Piro salutem ad memoriam revocamus quod precibus clericorum de Peretona provocati cimiterium apud Chedesiham in minente bellorum tempore ad unum vestrorumque ibidem commorancium refugium constituimus illud que tamdiu permanere quamdiu absque gravamine et dispendo prefate matris ecclesie de Peretona dinosceretur consistere et sub prefato tenore per dei graciam benediximus Nunc vere audivimus quod quandam terre porciunculam curcellam videlicet tres acras terre que a servientibus tuis in benediccionem cimiterii sub tuo nomine ipsius loci capelle in presencia nostra collata sunt tu ei irreverenter obtuleris et ea reddere contradicis proinde mandamus tibi quatinus eandem terram cum fructubus quos exinde presumptuose iam percepisti memorato loco integre restituas et quiete decetero possidere permittas alioquin constituimus ut prefatus locus de Cheddeseia prefato cimiterio decetero careat Noluimus enim nec de iure possumus ut ad ecclesie de Pereton lesionem retorqueatur quod bona fide et bona intentione et ad vestri pocius vestrorum que commodum sub presencia nostra peticione illius factum esse dinoscitur precipimus eciam ut corpus illud quod ibidem minus prudenter inhumatum detinetur ad matricem ecclesiam de Pereton absque mora deportetur Valete